Devotiones
Le pratiche di pietà che la Chiesa raccomanda, con le loro preghiere in latino.
Angelus
Tre volte al giorno: alle 6, a mezzogiorno e alle 18. Nel tempo pasquale si sostituisce con il Regina caeli.
Ricorda l’Incarnazione con tre versetti e tre Ave Maria. Le campane delle chiese suonano ancora l’Angelus a mezzogiorno.
Angelus Domini
℣. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
℟. Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria…
℣. Ecce ancilla Domini.
℟. Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria…
℣. Et Verbum caro factum est.
℟. Et habitavit in nobis.
Ave Maria…
℣. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
℟. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Regina Caeli, nel tempo di Pasqua
Regina caeli, laetare, alleluia.
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
℣. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
℟. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Via Crucis
I venerdì, soprattutto di Quaresima, e il Venerdì santo.
Si ripercorre la Passione in quattordici stazioni, fermandosi davanti a ciascuna per meditare. Nasce dall’uso dei pellegrini di Gerusalemme di seguire la via dolorosa.
Ad initium cuiusque stationis:
℣. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
℟. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Post meditationem: Pater noster, Ave Maria, Gloria Patri.
- IIesus morti damnaturGesù è condannato a morte
- IIIesus crucem baiulatGesù è caricato della croce
- IIIIesus primo caditGesù cade la prima volta
- IVIesus Matri suae occurritGesù incontra sua Madre
- VSimon Cyrenaeus Iesum adiuvatIl Cireneo aiuta Gesù
- VIVeronica faciem Iesu abstergitLa Veronica asciuga il volto di Gesù
- VIIIesus secundo caditGesù cade la seconda volta
- VIIIIesus mulieres Ierusalem consolaturGesù consola le donne di Gerusalemme
- IXIesus tertio caditGesù cade la terza volta
- XIesus vestibus spoliaturGesù è spogliato delle vesti
- XIIesus cruci affigiturGesù è inchiodato alla croce
- XIIIesus in cruce moriturGesù muore in croce
- XIIIIesus de cruce deponiturGesù è deposto dalla croce
- XIVIesus in sepulcro poniturGesù è deposto nel sepolcro
Litaniae Lauretanae
Dopo il Rosario, specialmente a maggio e nelle feste mariane.
Le litanie della Santa Casa di Loreto: una lunga serie di titoli di Maria. Nel 2020 sono state aggiunte le invocazioni Mater misericordiae, Mater spei e Solacium migrantium.
Testo completo
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, Sancta Virgo virginum,
Mater Christi, Mater Ecclesiae, Mater misericordiae,
Mater divinae gratiae, Mater spei,
Mater purissima, Mater castissima, Mater inviolata, Mater intemerata,
Mater amabilis, Mater admirabilis, Mater boni consilii,
Mater Creatoris, Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima, Virgo veneranda, Virgo praedicanda,
Virgo potens, Virgo clemens, Virgo fidelis,
Speculum iustitiae, Sedes sapientiae, Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale, Vas honorabile, Vas insigne devotionis,
Rosa mystica, Turris Davidica, Turris eburnea,
Domus aurea, Foederis arca, Ianua caeli, Stella matutina,
Salus infirmorum, Refugium peccatorum, Solacium migrantium,
Consolatrix afflictorum, Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum, Regina Patriarcharum, Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum, Regina Martyrum, Regina Confessorum,
Regina Virginum, Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta, Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii, Regina familiae, Regina pacis,
ora pro nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
℣. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
℟. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Coroncina della Divina Misericordia
Ogni giorno alle 15, l’ora della morte di Cristo; la festa è la domenica dopo Pasqua.
Si recita con la corona del Rosario: dopo un Pater, un’Ave e il Credo, sui grani grandi e piccoli si ripetono le invocazioni seguenti, per cinque decine.
In granis maioribus:
Pater aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, Animam et Divinitatem dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.
In granis minoribus:
Pro dolorosa eius Passione, miserere nobis et totius mundi.
In fine, ter:
Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.
Adorazione eucaristica
Davanti al Santissimo esposto o nel tabernacolo, in qualunque momento.
Il tempo passato in silenzio davanti a Cristo presente nell’Eucaristia, il pane vivo. La benedizione eucaristica si conclude con il Tantum ergo e le Lodi divine.
Tantum Ergo
Tantum ergo Sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio. Amen.
℣. Panem de caelo praestitisti eis.
℟. Omne delectamentum in se habentem.
Oremus. Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Laudes Divinae
Benedictus Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis. Amen.
I nove primi venerdì
Il primo venerdì di nove mesi consecutivi.
Devozione al Sacro Cuore nata dalle rivelazioni a santa Margherita Maria Alacoque a Paray-le-Monial nel Seicento. Si riceve la Comunione in riparazione per nove primi venerdì di seguito; tra le promesse c’è la grazia della perseveranza finale.
Anima Christi
Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in saecula saeculorum. Amen.
I cinque primi sabati
Il primo sabato di cinque mesi consecutivi.
Chiesta dalla Madonna a suor Lucia di Fatima nel 1925, in riparazione al Cuore Immacolato di Maria: confessione, Comunione, la recita di cinque decine del Rosario e un quarto d’ora di meditazione sui misteri.
Memorare
Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.
